- HOANG
- HOANGfluv. Sinici Imperii celeberrimus, Latine Croceus, seu luteus, a colore, quo imbutus. Ortus e montibus Quenlum (quos Amasaeos omnino esse ex istimat Preyelius) e quibus et Ganges, et Meson, et Histor, aliique, primitus videri poslet palus, nisi incredibilis illi eslet velocitas, quâ naves adversas subire non patitur, nisi in duplum, quam alibi soleat, maior temulco trahentium numerus, pertinaciam eius evincat: Dimidii miliaris latitudinem modo aequat. modo exsuperat: longitudo tanta, ut ad 800. et amplius milliaria pertingat Fluit autem primum Bor. versus, nonnihil in Ort. deflectens: mox Sensiam prov. praeterlabitur, rectaque ad Ort. pergit, Murum illum magnum alludens radensque. Dein desertam solitudinem seu campos arenosos, quâ in Ort. quâ in Bor. celerrimo cursu praetervectus, ad bis mille plus minus stadiorum longitudinem, ad Austr. vertit iter, et per Se, Muri magni portam, illapsus, limites statuit inter Xensiam et Xansiam provincias. Inde Honaniam adit, tum Xantoniam, perque Kiagnan prov. magnam itineris partem conficit, donec ad Hoaigan urbem in mare, turbidus adhuc et violentus, sese immergat. Olim Peking quoque et Xantung prov. percurrere solebat; sed Sinarum industria alveum illius procul avertit: rivo saltem relicto, qui antiquam fluvii semitam hodieque commonstrat. Ceterum aqua limo obsita luteum habet colorem, quam ne mille quidem Annorum spatio limpidam evadere posse, aiunt Sinae, unde qpud eos diverbio locus, Quando Croceus clarescet, de re admodum difficili aut prorsus impossibili. Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 27. Vide et supra Croceus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.